Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
PSALMUS cantici, in die sabbati.

Loading...


2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

Loading...


3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem; 4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.

Loading...


5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

Loading...


6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

Loading...


7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

Loading...


8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi;

Loading...


9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

Loading...


10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

Loading...


12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

Loading...


13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

Loading...


14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

Loading...


15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

Loading...


16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas