Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
TITULI inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

Loading...


2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

Loading...


3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

Loading...


4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Loading...


5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

Loading...


6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

Loading...


7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

Loading...


8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Loading...



Loading...


9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Loading...


11 Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas