Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
ORATIO David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

Loading...


2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates.

Loading...


3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Loading...


4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

Loading...


5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

Loading...


6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

Loading...


7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

Loading...


8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me,

Loading...


9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.

Loading...



Loading...


11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

Loading...


13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum; eripe animam meam ab impio.

Loading...


14 Frameam tuam ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas