Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
ORATIO ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

Loading...


2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

Loading...


3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; 4 lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

Loading...



Loading...


6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

Loading...


7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.

Loading...


8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. 9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Loading...


10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.

Loading...


11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

Loading...


12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum; 13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Loading...


14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.

Loading...


15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax. 16 Respice in me, et miserere mei; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.

Loading...


17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas