Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;

Loading...


2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. 3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

Loading...


4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. 5 Venite, et videte opera Dei; terribilis in consiliis super filios hominum.

Loading...


6 Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi lætabimur in ipso.

Loading...


7 Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi ejus super gentes respiciunt; qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

Loading...


8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus;

Loading...


9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

Loading...


10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

Loading...


11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro; 12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

Loading...


13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Loading...


14 quæ distinxerunt labia mea; et locutum est os meum, in tribulatione mea.

Loading...


15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

Loading...


16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

Loading...


17 Ad ipsum ore meo clamavi; et exaltavi sub lingua mea.

Loading...


18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

Loading...


19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ. 20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas