Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
PSALMUS, in Salomonem.

Loading...


2 Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

Loading...


3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

Loading...


4 Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.

Loading...


5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 6 Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.

Loading...


8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Loading...


9 Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.

Loading...


10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent;

Loading...



Loading...


11 et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei. 12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

Loading...


13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.

Loading...


15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.

Loading...


16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.

Loading...


17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.

Loading...


18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.

Loading...


19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat. 20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas