Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem. Psalmus David.

Loading...


2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

Loading...


3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Loading...


5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Loading...


7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

Loading...


8 Quoniam rex sperat in Domino; et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

Loading...


10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

Loading...


12 quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. 13 Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

Loading...


14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas