Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem, filiis Core. Psalmus.

Loading...


2 Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:

Loading...



Loading...


3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

Loading...


4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.

Loading...


5 Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam.

Loading...



Loading...


6 Cur timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.

Loading...


7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

Loading...



Loading...


8 Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam,

Loading...


9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum;

Loading...



Loading...


10 et vivet adhuc in finem. 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;

Loading...


12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum, tabernacula eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina sua in terris suis.

Loading...


13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Loading...


14 Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.

Loading...


15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

Loading...


16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus;

Loading...


18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.

Loading...


19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.

Loading...


20 Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in æternum non videbit lumen.

Loading...


21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas