Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
ALLELUJA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Loading...


2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Loading...


3 Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia ejus. 5 De tribulatione invocavi Dominum; et exaudivit me in latitudine Dominus.

Loading...


6 Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.

Loading...



Loading...


7 Dominus mihi adjutor; et ego despiciam inimicos meos.

Loading...


8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.

Loading...


9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

Loading...


10 Omnes gentes circuierunt me; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Loading...


11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Loading...


12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.

Loading...


13 Impulsus eversus sum, ut caderem; et Dominus suscepit me.

Loading...


14 Fortitudo mea et laus mea Dominus; et factus est mihi in salutem.

Loading...



Loading...


15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. 16 Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me; dextera Domini fecit virtutem. 17 Non moriar, sed vivam; et narrabo opera Domini.

Loading...


18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.

Loading...


19 Aperite mihi portas justitiæ: ingressus in eas confitebor Domino.

Loading...


20 Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. 22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.

Loading...



Loading...


23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.

Loading...


24 Hæc est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et lætemur in ea.

Loading...


25 O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.

Loading...


26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.

Loading...



Loading...


27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Loading...


28 Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

Loading...


29 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas