Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
PSALMUS cantici. Filiis Core, secunda sabbati.

Loading...


2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

Loading...


3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.

Loading...


4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.

Loading...


5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum.

Loading...


6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.

Loading...


7 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:

Loading...


8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

Loading...


9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.

Loading...


10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

Loading...


11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.

Loading...


12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

Loading...


13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.

Loading...


14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.

Loading...


15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi; ipse reget nos in sæcula.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas