Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ, et Ezechielis, populo transmigrationis, cum inciperent exire.

Loading...


2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Loading...


3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.

Loading...


4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Loading...


5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,

Loading...


6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Loading...


7 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;

Loading...


8 qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,

Loading...


9 et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis.

Loading...


10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum; quoniam ita est præparatio ejus.

Loading...


11 Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; in stillicidiis ejus lætabitur germinans.

Loading...


12 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate. 13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

Loading...


14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas