Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
VERBUM Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël. 2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. 3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. 4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. 5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel. 6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. 7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. 8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. 9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. 10 Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

Loading...


11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas