Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
EPHRAIM pascit ventum, et sequitur æstum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis init, et oleum in Ægyptum ferebat. 2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. 3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

Loading...


4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. 5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. 6 Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. 7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. 8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. 9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. 10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. 11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. 12 Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.

Loading...


13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est.

Loading...


14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas