Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IPSI David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Loading...



Loading...


2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Loading...


3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Loading...


4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

Loading...


5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Loading...



Loading...


6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Loading...


7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Loading...


9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

Loading...


10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Loading...


11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas