Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
PRIMA sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Loading...



Loading...


2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

Loading...


3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Loading...


4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.

Loading...



Loading...


5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. 7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

Loading...


8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

Loading...


9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas