Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

Loading...


2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti;

Loading...


4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Loading...


5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Loading...


6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Loading...


7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Loading...


8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Loading...



Loading...


9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

Loading...


10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

Loading...


11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Loading...


12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

Loading...


13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.

Loading...


14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

Loading...


15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.

Loading...


16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

Loading...


17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

Loading...


19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me;

Loading...


20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam?

Loading...


22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. 24 Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via æterna.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas