Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IN finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.

Loading...


2 Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare

Loading...


3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

Loading...


4 Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Loading...


5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?

Loading...


6 Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?

Loading...


7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

Loading...


8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Loading...


9 Vineam de Ægypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam.

Loading...


10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

Loading...


12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?

Loading...


14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.

Loading...


15 Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam; 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

Loading...


17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. 18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

Loading...


19 Et non discedimus a te; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

Loading...


20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas