Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
LAUDEMUS viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

Loading...


2 Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo. 3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: 4 et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba: 5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum: 6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. 7 Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. 8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. 9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. 10 Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. 11 Cum semine eorum permanent bona: 12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:

Loading...


13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. 16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.

Loading...



Loading...


17 Noë inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

Loading...



Loading...


18 Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. 19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

Loading...


20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

Loading...


21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

Loading...



Loading...


22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum,

Loading...


23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. 24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

Loading...


26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hæreditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim.

Loading...


27 Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas