Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
SI benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. 2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. 3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.

Loading...


4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.

Loading...


5 Da bono, et non receperis peccatorem.

Loading...


6 Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: 7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.

Loading...


8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.

Loading...


9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. 10 Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius:

Loading...


11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. 14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. 15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.

Loading...



Loading...


16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. 17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. 18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. 19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas