Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
SAPIENTIA laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, 2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,

Loading...


3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, 4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: 5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

Loading...


6 Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.

Loading...


7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

Loading...


8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. 9 Et in omni terra steti: et in omni populo, 10 et in omni gente primatum habui: 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. 12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.

Loading...


13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.

Loading...


14 Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.

Loading...



Loading...


15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.

Loading...


16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. 17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:

Loading...


18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho:

Loading...


19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.

Loading...


20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:

Loading...


21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.

Loading...


22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ.

Loading...


23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. 24 Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
25 In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. 26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: 27 spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum. 28 Memoria mea in generatione sæculorum. 29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.

Loading...



Loading...


30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: 31 qui elucidant me, vitam æternam habebunt. 32 Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. 33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. 34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.

Loading...


35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum:

Loading...



Loading...


36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:

Loading...



Loading...


37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.

Loading...


38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.

Loading...


39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.

Loading...


40 Ego sapientiam effudi flumina: 41 ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.

Loading...


42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. 43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. 45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.

Loading...


47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.

Loading...



Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas