Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
QUI diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.

Loading...



Loading...


2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur. 3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.

Loading...


4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. 5 In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis: 6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. 7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus. 8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps.

Loading...


9 Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. 10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. 11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. 12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ.

Loading...


13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. 14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.

Loading...


15 Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.

Loading...


16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. 17 Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans. 18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.

Loading...


19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.

Loading...


20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis: 21 videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.

Loading...



Loading...


22 Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas temetipsum in consilio tuo.

Loading...


23 Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longævitas.

Loading...


24 Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. 25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.

Loading...


26 Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.

Loading...


27 Splendidum cor et bonum in epulis est: epulæ enim illius diligenter fiunt.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas