Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
QUI facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. 2 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. 3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. 4 Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

Loading...


5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:

Loading...


6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.

Loading...


7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: 8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: 9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

Loading...


11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. 12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

Loading...


13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

Loading...


14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.

Loading...


16 Super scutum potentis

Loading...


17 et super lanceam 18 adversus inimicum tuum pugnabit. 19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. 20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.

Loading...


21 Repromissorem fugit peccator et immundus. 22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. 23 Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.

Loading...


24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. 26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. 27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.

Loading...


28 Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.

Loading...



Loading...


29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.

Loading...


30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.

Loading...


31 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. 32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: 33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.

Loading...


34 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.

Loading...


35 Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas