Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
FILI, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.

Loading...


2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.

Loading...


3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.

Loading...


4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. 5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.

Loading...


6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.

Loading...


7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.

Loading...


8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.

Loading...


9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.

Loading...


10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.

Loading...


11 Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.

Loading...


12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. 14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.

Loading...


15 Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. 16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. 17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

Loading...


18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.

Loading...


19 Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. 20 Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. 21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. 22 Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram.

Loading...


23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.

Loading...


24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
25 Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.

Loading...


26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.

Loading...


27 Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. 28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur. 29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. 30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.

Loading...


31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas