Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
DEUS creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:

Loading...



Loading...


2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.

Loading...


3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.

Loading...


4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. 5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.

Loading...



Loading...


6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. 7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: 8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. 9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.

Loading...


10 Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. 11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13 Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius.

Loading...


14 In unamquamque gentem præposuit rectorem:

Loading...



Loading...


15 et pars Dei Israël facta est manifesta. 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

Loading...


19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.

Loading...


20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. 21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua:

Loading...


22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula. 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: 24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25 In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.

Loading...


26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.

Loading...


28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. 30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.

Loading...


31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas