Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
FILI mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:

Loading...


2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;

Loading...



Loading...


3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:

Loading...


4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

Loading...


5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

Loading...


7 Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

Loading...


9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:

Loading...


10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

Loading...


11 et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

Loading...


13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

Loading...


15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;

Loading...


16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

Loading...


17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

Loading...


18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

Loading...


19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

Loading...


20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Loading...



Loading...


22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

Loading...


23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas