Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
MELIOR est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

Loading...


2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

Loading...


3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

Loading...


6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

Loading...


7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

Loading...


9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. 11 Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

Loading...


13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

Loading...



Loading...


14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. 15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Loading...


16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

Loading...


17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

Loading...


18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

Loading...


19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. 22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.

Loading...


23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.

Loading...



Loading...


25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

Loading...


27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

Loading...


28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas