Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
RESPONSIO mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.

Loading...



Loading...


2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.

Loading...


3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4 Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. 5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

Loading...


6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.

Loading...


8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Loading...


9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. 10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur.

Loading...


11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum! 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
13 Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.

Loading...


14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.

Loading...


16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.

Loading...


18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.

Loading...


19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

Loading...


20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

Loading...


24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.

Loading...


25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.

Loading...


26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

Loading...


27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

Loading...


28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. 30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.

Loading...


31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. 33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas