Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
FILIUS sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.

Loading...


2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua. 3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.

Loading...


5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. 7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

Loading...


8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9 Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur. 10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

Loading...



Loading...


12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.

Loading...


13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.

Loading...


14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

Loading...


15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. 16 Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.

Loading...


17 Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas. 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. 19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.

Loading...


21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Loading...


23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.

Loading...


24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.

Loading...



Loading...


25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas