Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
STATERA dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Loading...



Loading...


2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

Loading...



Loading...


3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.

Loading...


5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. 6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

Loading...



Loading...


8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.

Loading...


10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.

Loading...


13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

Loading...


15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.

Loading...


16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. 17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. 19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. 21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.

Loading...


22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

Loading...


23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor. 24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur. 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium. 27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.

Loading...


28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.

Loading...



Loading...


29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.

Loading...


30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.

Loading...


31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!

Loading...



Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas