Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
SAPIENTIA ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.

Loading...


2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

Loading...



Loading...


6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.

Loading...


7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.

Loading...


8 Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.

Loading...


9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

Loading...


11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.

Loading...


13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

Loading...


14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: 16 qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:

Loading...


17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

Loading...


18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas