Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
FILI mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.

Loading...


2 Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:

Loading...


3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:

Loading...


5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit. 6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,

Loading...


7 et video parvulos; considero vecordem juvenem, 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:

Loading...


9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

Loading...


10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga,

Loading...


11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis;

Loading...


12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:

Loading...


14 Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea; 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16 Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Ægypto;

Loading...


17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.

Loading...


18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.

Loading...


19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima; 20 sacculum pecuniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.

Loading...


21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: 23 donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus; 26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

Loading...


27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas