Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
RESPONDENS autem Dominus Job de turbine, dixit: 2 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris? 4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. 10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. 12 Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13 Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ. 14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. 15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi. 16 Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. 17 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. 20 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? 25 Concident eum amici? divident illum negotiatores? 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? 27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas