Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
IGITUR Eliu hæc rursum locutus est: 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? 3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5 Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit. 6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas