Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
SUPER hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. 2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. 3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ. 4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus. 5 Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia, 6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ: 7 qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. 8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. 9 Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. 10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ. 11 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. 12 Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri. 14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei. 15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? 16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? 17 Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? 18 Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt. 19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. 20 Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. 21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. 22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. 23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest. 24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas