Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
RESPONDENS autem Job, ait:

Loading...


2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

Loading...


3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Loading...


4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:

Loading...


5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

Loading...


6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

Loading...


7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Loading...


8 Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum.

Loading...


9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

Loading...


11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

Loading...


12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Loading...


13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

Loading...


14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.

Loading...


15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

Loading...


16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

Loading...


17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas