Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
RESPONDENS autem Job, dixit: 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?

Loading...


3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.

Loading...


4 Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.

Loading...


5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

Loading...


6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

Loading...


7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.

Loading...


8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.

Loading...


9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

Loading...


10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

Loading...


11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

Loading...


12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

Loading...


13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

Loading...


14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

Loading...


16 Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.

Loading...


17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.

Loading...


18 Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

Loading...


19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.

Loading...


20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

Loading...


21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

Loading...


22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

Loading...


23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro, 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:

Loading...


26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. 27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.

Loading...


28 Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?

Loading...


29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas