Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
RESPONDENS autem Job dixit:

Loading...


2 Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? 3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.

Loading...


4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?

Loading...


5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

Loading...


6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Loading...


7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Loading...


8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

Loading...


9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

Loading...


10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.

Loading...


11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

Loading...


12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

Loading...


13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

Loading...


14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas