Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

e

Eccli 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Eccli 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
Eccli 10:29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
Eccli 10:30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
Eccli 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
Eccli 11:1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Eccli 11:4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
Eccli 11:9 De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas.
Eccli 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
Eccli 11:10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
Eccli 11:12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

Eccli 11:16 Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
Eccli 11:19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 11:32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
Eccli 11:33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
Eccli 12:1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Eccli 12:3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
Eccli 12:3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
Eccli 12:4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.
Eccli 12:13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus.
Eccli 12:17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
Eccli 13:1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam.
Eccli 13:4 Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
Eccli 13:6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te.
Eccli 13:8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Eccli 13:9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
Eccli 13:9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
Eccli 13:11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Eccli 13:13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Eccli 13:13 Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
Eccli 13:23 Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.
Eccli 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
Eccli 13:25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
Eccli 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
Eccli 14:2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
Eccli 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
Eccli 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
Eccli 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
Eccli 14:13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
Eccli 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
Eccli 14:23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:
Eccli 14:26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
Eccli 14:27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
Eccli 15:4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
Eccli 15:5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.