BEATUS vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.

2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.

3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum?

4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. 5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.

6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. 7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.

8 Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. 9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.

10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.

11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.

12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. 13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.

14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. 15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? 16 Da et accipe, et justifica animam tuam. 17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. 18 Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.

19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. 21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.

22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:

23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: 24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: 25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.

26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. 27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas