Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

II Cor 5:21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
II Cor 6:2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
II Cor 7:11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
II Cor 8:18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
II Cor 9:13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
II Cor 10:14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
II Cor 11:4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
II Cor 11:5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
II Cor 11:7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
II Cor 12:14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
II Cor 13:1 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Gal 1:6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
Gal 1:7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Gal 1:11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
Gal 1:13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Gal 1:22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo:
Gal 2:2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Gal 2:5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
Gal 2:7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
Gal 2:14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
Gal 4:12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
Gal 4:30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
Gal 5:2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Gal 5:4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
Eph 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Eph 1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Eph 3:6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
Eph 3:10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
Eph 3:20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
Eph 3:21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Eph 4:32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Eph 5:1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Eph 5:23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
Eph 5:24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Eph 5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Eph 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Eph 5:29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
Eph 5:32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Eph 6:15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
Eph 6:19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
Phil 1:5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
Phil 1:7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
Phil 1:12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
Phil 1:16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Phil 1:27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Phil 1:27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Phil 2:22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Phil 2:22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Phil 2:25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: