Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

Ps 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Ps 120:4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
Ps 122:2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Ps 125:6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Ps 127:4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Ps 131:6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ.
Ps 131:6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ.
Ps 132:1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
Ps 133:1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Ps 134:7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
Ps 136:7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Ps 136:7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Ps 138:18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
Ps 139:2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
Ps 141:3 Effundo in conspectu ejus orationem meam; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
Ps 141:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Ps 142:6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Ps 142:9 Eripe me de inimicis meis, Domine; ad te confugi.
Ps 143:7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
Ps 144:1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Ps 145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Ps 147:18 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Ps 149:5 Exsultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis.
Ps 149:6 Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum:
Prov 1:23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
Prov 3:33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
Prov 6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Prov 10:4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.
Prov 10:28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
Prov 13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Prov 14:22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
Prov 16:20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Prov 17:12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Prov 19:18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Prov 20:19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Prov 20:29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Prov 21:4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
Prov 21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov 21:31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
Prov 22:10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
Prov 22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia;
Prov 23:24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
Prov 24:7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
Prov 24:11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Prov 25:1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
Prov 29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
Eccles 1:1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
Eccles 1:2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Eccles 1:10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.