Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

Mt 27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
Mt 27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Mt 27:46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Mt 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Mt 27:49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Mt 27:55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:
Mt 27:61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Mc 1:1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
Mc 1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Mc 1:14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
Mc 1:15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
Mc 1:38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
Mc 2:6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
Mc 2:24 Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
Mc 3:5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
Mc 3:6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mc 3:32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Mc 3:34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
Mc 5:8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Mc 5:11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mc 6:15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mc 6:31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
Mc 6:37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mc 6:44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mc 7:26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
Mc 7:34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
Mc 8:9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
Mc 8:28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Mc 8:35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Mc 9:3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.
Mc 9:4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
Mc 9:10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
Mc 9:11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Mc 9:12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Mc 10:28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mc 10:29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Mc 10:32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Mc 13:8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Mc 13:10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Mc 13:19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Mc 13:21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Mc 13:22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Mc 14:1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
Mc 14:4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Mc 14:9 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
Mc 15:7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
Mc 15:25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
Mc 15:34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Mc 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Mc 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.