Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

Esth 15:12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
Esth 16:13 Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
Iob 1:12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Iob 1:12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Iob 2:6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est; verumtamen animam illius serva.
Iob 2:7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;
Iob 2:11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Iob 4:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 4:3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
Iob 4:18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
Iob 5:27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.
Iob 6:13 Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Iob 7:21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
Iob 11:8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
Iob 12:21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Iob 15:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 15:15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
Iob 16:23 Ecce enim breves anni transeunt: et semitam per quam non revertar ambulo.
Iob 18:18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
Iob 19:3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Iob 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Iob 20:25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.
Iob 21:11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
Iob 21:18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Iob 22:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 22:25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Iob 24:24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Iob 25:5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
Iob 26:5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
Iob 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Iob 27:12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
Iob 28:18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.
Iob 28:28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.
Iob 29:23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Iob 30:22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Iob 30:26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Iob 32:2 Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
Iob 32:4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
Iob 32:6 Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
Iob 32:11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
Iob 32:15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
Iob 32:19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Iob 33:2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
Iob 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Iob 33:29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Iob 34:1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
Iob 35:1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
Iob 36:1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
Iob 36:15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.