Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

E

Iob 36:22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Iob 36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Iob 40:10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
Iob 40:18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
Iob 40:28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Iob 42:7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Iob 42:9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
Ps 3:7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
Ps 6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
Ps 6:11 Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.
Ps 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti;
Ps 7:15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Ps 9:16 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Ps 9:20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
Ps 9:25 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
Ps 9:33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
Ps 11:7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
Ps 12:6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 16:13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum; eripe animam meam ab impio.
Ps 17:18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me,
Ps 17:44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.
Ps 18:6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;
Ps 18:12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa.
Ps 19:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
Ps 19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Ps 20:14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Ps 21:21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
Ps 21:27 Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in sæculum sæculi.
Ps 26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.
Ps 26:14 Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Ps 27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ps 29:2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Ps 30:3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:
Ps 30:5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Ps 30:8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.
Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
Ps 32:1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
Ps 32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus.
Ps 33:5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Ps 34:3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
Ps 34:21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
Ps 34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
Ps 34:25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.
Ps 34:26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
Ps 34:27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Ps 36:34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut hæreditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis.
Ps 38:6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Ps 38:13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Ps 39:2 Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.