IN finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.

3 Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me. 4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.

9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;

10 tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:

13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas