CANTICUM ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;

5 quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus; 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas