CANTICUM graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat

2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas