SALMUS David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
•
Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt.
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
•
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas