Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justi

Sap 19:16 Percussi sunt autem cæcitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
Eccli 9:22 Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio:
Eccli 11:24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
Eccli 35:8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
Eccli 35:9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
Isa 1:26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
Isa 5:23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
Isa 26:7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Isa 26:7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Isa 60:21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
Ier 20:12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
Ezech 13:22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
Ezech 18:20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
Ezech 23:45 Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
Ezech 33:12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
Dan 13:3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Osee 14:10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
Amos 5:12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
II Mach 10:12 Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
Mt 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Mt 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Mt 13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
Mt 13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Mt 23:28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
Mt 23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
Mt 25:37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
Mt 25:46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Mt 27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
Lc 1:6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
Lc 18:9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
Rom 2:5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
Rom 2:13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
Rom 5:19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
I Cor 15:34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
II Thess 1:5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
Iac 5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.