Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justi

Gen 18:24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
II Reg 15:3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:
Tob 4:18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
Tob 9:9 et dixit: Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis:
Iob 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
Iob 17:8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
Iob 22:19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:
Ps 31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
Ps 32:1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
Ps 33:18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Ps 36:30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Ps 48:15 Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
Ps 51:8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
Ps 67:4 Et justi epulentur; et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
Ps 74:11 Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
Ps 93:21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
Ps 96:12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Ps 117:20 Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.
Ps 124:3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
Ps 139:14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo; et habitabunt recti cum vultu tuo.
Ps 141:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Prov 10:3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
Prov 10:6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.
Prov 10:7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
Prov 10:11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Prov 10:16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
Prov 10:21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Prov 10:31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.
Prov 10:32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Prov 11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
Prov 11:30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
Prov 13:13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.
Prov 15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
Prov 15:28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Prov 21:20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
Prov 23:24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
Prov 24:15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
Prov 28:28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
Prov 29:10 Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
Prov 29:16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Eccles 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Eccles 9:1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Sap 3:7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
Sap 5:1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
Sap 10:19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum;
Sap 16:23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.
Sap 18:9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.